Navigatio Brendani 12.1-9 read by Christopher Francese

[1]      Igitur sānctus pater cum suā familiā per aequora ōceanī hūc atque illūc agitābātur per trēs mēnsēs. [2] Nihil poterant vidēre nisi caelum et mare. Reficiēbant semper per biduānum aut trīduānum. [3] Quādam vērō diē, appāruit illīs īnsula nōn longē. Cum appropinquāssent ad lītus, trāxit illōs ventus in partem; [4] et ita per quadrāgintā diēs nāvigābant per īnsulae circuitum, nec poterant portum invenīre. [5] Frātrēs vērō quī in nāvī erant coepērunt Dominum dēprecārī cum flētū, ut illīs adiūtōrium praestōlāsset: vīrēs enim eōrum, prae nimiā lassitūdine, paene dēfēcērunt.

[6]     Cum autem permānsissent in crēbrīs ōrātiōnibus per trīduānum et in abstinentiā, appāruit illīs portus angustus—tantum unīus navis receptiō—et appāruērunt illīs duo fontēs ibīdem, ūnus turbidus et alter clārus. [7] Porrō frātrēs festīnābant cum vāsculīs ad hauriendam aquam. Intuēns vir Deī illōs ait: [8] “Fīliolī, nōlīte peragere illicitam rem sine licentiā seniōrum quī in hāc īnsulā commorantur. [9] Tribuent namque vōbīs hās aquās spontāneē, quās modo vultis fūrtim bibere.”

article Nav