Navigatio Brendani 12.48-54 read by Christopher Francese

[48]     Cum autem sānctus Brendānus haec omnia intrā sē cōnsīderāsset, dīxit eī abbās: “Pater, iam tempus est ut revertāmur ad refectōrium, ut omnia fīant cum lūce.” [49] Et ita fēcērunt ad hunc modum sīcut ad refectiōnem. Fīnītīs omnibus secundum ōrdinem cursūs diēī, omnēs cum magnā alacritāte festīnābant ad complētōrium.

[50]     At vērō abbās, cum incohāsset praedictum versiculum, idest “Deus, in adiūtōrium meum intende,” et dedissent simul honōrem Trīnitātī, incipiēbant istum versiculum cantāre, dīcentēs: [51] “Iniūstē ēgimus, inīquitātem fēcimus. Tū, quī pius es pater, parce nōbīs, Domine.” [52] “In pāce in idipsum dormiam et requiēscam, quoniam tū, Domine, singulāriter in spē cōnstituistī mē.” [53] Post haec, cantābant officium quod pertinet ad hanc hōram. [54] Iam cōnsummātō ōrdine psallendī, omnēs ēgrediēbantur forās frātrēs ad illōrum singulās cellulās, accipientēs hospitēs sēcum.

article Nav