[34] Similiter, ad tertiam hōram, istum versiculum: “Psallite Deō nostrō, psallite, psallite rēgī nostrō, psallite sapienter.” [35] Ad sextam: “Inlūmina, Domine, vultum tuum super nōs, et miserēre nostrī.” [36] Ad nōnam, psallēbant: “Ecce quam bonum et quam iocundum habitāre frātrēs in ūnum.” [37] Ita diē et nocte avēs reddēbant Dominō laudēs. Igitur sānctus Brendānus usque in octāvum diem reficiēbat frātrēs suōs fēstīvitāte paschālī.
[38] Cōnsummātīs itaque diēbus fēstīs, dīxit: “Accipiāmus dē istō fonte stīpendia, quia usque modo nōn fuit nōbīs opus, nisi ad manūs et pedēs lavāre.” [39] Hīs dictīs, ecce praedictus vir, cum quō anteā fuērunt trīduānum ante Pascha, quī distribuit illīs alimōnia paschālia, vēnit ad illōs cum suā nāvī plēnā vīctū et pōtū. [40] Ablātīsque omnibus dē nāvī cōram sānctō patre, locūtus est ad illōs īdem vir dīcēns: