[33] “Attamen senectus aut languor in membrīs nostrīs minimē amplificātur; in hāc īnsulā nihil ad comedendum indigēmus quod igne parātur, neque frīgus aut aestus superat nōs umquam. [34] Sed cum tempus missārum venit aut vigiliārum, incenduntur lūmināria in nostrā ecclēsiā, quae dūximus nōbīscum dē terrā nostrā, dīvīnā praedestīnātiōne, et ārdent usque ad diem, et nōn minuitur ūllum ex illīs lumīnāribus.”
[35] Postquam bibērunt, tribus vicibus abbās solitō mōre pulsāvit signum, et frātrēs ūnanimiter cum magnō silentiō et gravitāte levāvērunt sē ā mēnsā, antecēdentēs sānctōs patrēs ad ecclēsiam. [36] Gradiēbantur vērō post illōs sānctus Brendānus et praedictus pater monastēriī. [37] Cum ergō intrāssent ecclēsiam, ecce: aliī duodecim frātrēs exiērunt obviam illīs, flectentēs genua cum alacritāte. [38] Sānctus quoque Brendānus, cum illōs vīdisset, dīxit: “Abbā, cūr istī nōn refēcērunt nōbīscum simul?” [39] Cui ait pater: “Propter vōs, quia nōn potuit nostra mēnsa nōs omnēs capere in ūnum. Modo reficient, et nihil illīs dēerit. [40] Nōs autem intrāmus ecclēsiam et cantāmus vesperās, ut frātrēs nostrī, quī modo reficiunt, possint ad tempus cantāre vesperās post nōs.”