Navigatio Brendani 12.41-47 read by Christopher Francese

[41]     Dum autem perfīnīssent dēbitum vespertīnāle, coepit sānctus Brendānus cōnsīderāre quōmodo illa ecclēsia erat aedificāta. [42] Erat enim quadrāta, tam longitūdinis quam lātitūdinis, et habēbat septem lūmināria, idest tria ante altāre quod erat in mediō, et bīna ante alia duo altāria. [43] Erant enim altāria dē cristāllō quadrātō facta, et eōrum vāscula similiter dē cristāllō, idest patēnae et calicēs et urceolī et cētera vāsa quae pertinēbant ad cultum dīvīnum; [44] et sedīlia vīgintī quātuor per circuitum ecclēsiae. Locus ubi abbās sedēbat erat inter duōs chorōs.

[45]      Incipiēbat enim ab illō ūna turma et in illum fīniēbat, et alia turma similiter. Nūllus ex utrāque parte ausus erat praesumere incohāre versum nisi praedictus abbās; nōn in monastēriō ūlla vōx aut ūllus strepitus. [46] Sī aliquod opus necesse fuisset alicui frātrī, ībat ante abbātem et genū flectēbat cōram illō, postulāns in corde suō quae necesse fīēbant. [47] Statim sānctus pater, acceptā tabulā et grafīō, per revēlātiōnem Deī scrībēbat, et dabat frātrī quī ab illō cōnsilium postulābat.

article Nav