[49] Sānctus Brendānus post octo diēs fēcit onerāre nāvim dē omnibus quae sibi distribuit praedictus vir, et dē illō fonte omnia vāscula implēre fēcit. [50] Ductīs omnibus ad lītus, ecce praedīcta avis cito volātū vēnit et resēdit super prōram nāvis; at vērō vir Deī agnōvit quod aliquid sibi voluit indicāre. [51] “Nōbīscum celebrābitis diem sānctum Paschae, et istud tempus praeteritum quod fuit, in futūrō annō; [52] et ubi fuistis in praeteritō annō in coenā Dominī, ibi eritis in annō futūrō in praedictō diē.
[53] “Similiter noctem Dominicam Paschae celebrābitis ubi prius celebrāstis, super dorsum Iascōniī. [54] Inveniētis quoque īnsulam post trēs mēnsēs, quae vocātur Īnsula Familiae Ailbēī: ibi celebrābitis Nātīvitātem Dominī.” Cum haec dīxisset, reversa est in locum suum. [55] Frātrēs coepērunt extendere vēla et nāvigāre in ōceanum, et avēs cantābant quasi ūnā vōce: “Exaudī nōs, Deus salūtāris noster, spēs omnium fīnium terrae, et in marī longē!”