[41] “Virī frātrēs, hīc habētis sufficienter usque ad diem sānctum Pentēcostēn; et nōlīte bibere dē hōc fonte: fortis namque est ad bibendum. [42] Dīcam vōbīs nātūram illīus: quisquis bibet ex eō, statim irruet super eum sopor, et nōn ēvigilat usque dum complentur vīgintī quātuor hōrae. [43] Dum mānet forās dē fonte, habet sapōrem aquae et nātūram.” Acceptā benedictiōne sānctī patris, reversus est in locum suum. [44] Sānctus Brendānus mānsit in eōdem locō usque in octāvās Pentēcostēn. Illōrum erat refocilātiō avium cantus.
[45] Dīē vērō sānctō Pentēcostēn, cum sānctus vir cum suīs famulīs missam cantāsset, vēnit illōrum prōcūrātor, portāns omnia quae ad opus diēī fēstī necessāria erant. [46] Cum autem simul discubuissent ad prandium, locūtus est illīs īdem vir, dīcēns: “Restat vōbīs magnum iter. [47] Accipite dē istō fonte vestra vāscula plēna et pānēs siccōs, quōs potestis observāre in alium annum. Ego vōbīs tribuam quantum vestra nāvis potest portāre.” [48] Cum autem haec perfīnīta essent, acceptā benedictiōne, reversus est in locum suum.