Navigatio Brendani 22.15-21 read by Christopher Francese

[15] Quārtō autem diē invēnērunt calicem dē genere cōnōpēī et patēnam dē colōre columnae, iacentēs in quādam fenestrā in latere columnae contrā austrum. [16] Quae statim vāscula sānctus Brendānus apprehendit, dīcēns: “Dominus noster Iēsus Chrīstus ostendit nōbīs hoc mīrāculum, et, ut ostendātur multīs ad crēdendum, mihi dēdit ista bīna mūnera.” [17] Statim praecēpit vir Deī frātribus dīvīnum officium peragere et posteā corpora reficere, quia nūllum taedium habēbant dē cibō sūmere aut pōtū postquam vidērent illam columnam.

[18] Trānsāctā vērō illā nocte, coepērunt frātrēs nāvigāre contrā septentriōnem. [19] Cum autem trānsiērunt quoddam forāmen, posuērunt arborem et vēla in altum, et aliī tenēbant ex frātribus fībulās cōnōpēī quōusque omnia praeparāssent in nāvī. [20] Extēnsīs vēlīs, coepit prōsper ventus post illōs flāre, ita ut nihil illīs opus fuisset nāvigāre nisi tantum tenēre fūniculōs et gubernam. [21] Sīc ferēbātur per octo diēs nāvicula contrā aquilōnem.