[9] Cum intus intrāssent et aspexissent hūc atque illūc, mare appāruit illīs vitreum prae clāritāte, ita ut omnia quae subtus erant possent vidēre. [10] Nam basēs columnae poterant cōnsīderāre, et summitātem cōnōpēī similiter iacentem in terrā. Lūx sōlis nōn minor erat intus quam forīs.
[11] Tunc sānctus Brendānus mēnsūrābat forāmen ūnum inter quattuor cōnōpēōs, quattuor cubitīs in omnem partem. [12] Igitur nāvigābant per tōtum diem iuxtā latus ūnum illīus columnae, et semper umbram sōlis et calōrem poterant sentīre ultrā: ita usque ad hōram nōnam. [13] Sīc et ipse vir Deī semper mēnsūrābat latus ūnum: mīlle quadringentīs cubitīs mēnsūra ūna per quatuor latera illīus columnae erat. [14] Sīc per quatriduānum operābātur venerābilis pater inter quātuor angulōs praedictae turris.