[1] Quādam vērō diē, cum celebrāssent missās, appāruit illīs columna in marī; [2] et nōn longē ab illīs vidēbātur, sed nōn poterant ante trēs diēs appropinquāre. [3] Cum autem appropinquāsset vir Deī, aspiciēbat summitātem illīus; tamen minimē potuit prae altitūdine illīus: namque altior erat quam āēr. [4] Porrō cooperta fuit ex rārō conopeō: in tantum rārus erat ut nāvis posset trānsīre per forāmina illīus. [5] Ignōrābant dē quā creātūrā factus esset cōnōpēus: habēbat colōrem argentī, sed tamen dūrior illīs vidēbātur quam marmor; columna erat dē cristāllō clārissimō.
[6] Dīxit sānctus Brendānus frātribus suīs: “Mittite rēmigēs intus in nāvim et arborem atque vēla, et aliī teneant ex vōbīs interim fībulās conopēī.” [7] Spatium namque magnum tenēbat praedictus sagus ā columnā, quasi ūnīus miliāriī, et ita extendēbātur in profundum. [8] Cum haec fēcissent, ait ad illōs vir Deī: “Mittite nāvim intus per aliquod forāmen, ut videāmus dīligenter magnālia creātōris nostrī.”