Navigatio Brendani 25.1-6 read by Christopher Francese

[1]      Igitur sānctus Brendānus, cum nāvigāsset contrā merīdiem iter septem diērum, appāruit illīs in mare quaedam fōrmula quasi hominis sedentis super petram, [2] et vēlum, ante illum, ā longē quasi mēnsūrā ūnīus sagī, pendēns inter duās forcellās ferreās; et sīc agitābātur flūctibus sīcut nāvicula solet quandō perīclitātur ā turbine. [3] Aliī ex frātribus dīcēbant quod avis esset, aliī nāvim putābant. Vir Deī, cum audīsset eōs intrā sē cōnferentēs tālia, ait: “Sinite contendere; dīrigite cursum nāvis usque ad illum locum.”

[4]     Cum vērō vir Deī illūc appropinquāsset, restitērunt undae, in circuitū quasi coāgulātae, et invēnērunt hominem sedentem suprā petram, hispidum ac dēfōrmem; [5] et undae ex omnī parte, quandō effluēbant ad illum, percutiēbant eum usque ad verticem, et, quandō recēdēbant, appārēbat illa petra nūda in quā sedēbat īnfēlīx ille. [6] Pannus quoque, quī ante illum pendēbat—aliquandō ventus minābat illum ā sē, aliquandō percutiēbat eum per oculōs et frontem.

article Nav