[7] Beātus Brendānus coepit interrogāre illum: quis esset, aut prō quā culpā missus esset ibi, seu quid meritī habuit ut tālem poenitentiam sustinēret. [8] Cui ait: “Ego sum īnfēlīcissimus Iūdās atque negōtiātor pessimus. Nōn meritī habeō istum locum, sed misericordiae ineffābilis Iēsu Chrīstī. [9] Nōn mihi computātur poenitentiae locus sed indulgentiae Redēmptōris, propter honōrem Dominicae resurrēctiōnis.” (Nam erat diēs Dominicus tunc.) [10] “Mihi enim vidētur, quandō sedeō hīc, quasi sim in paradīsō dēliciārum, propter timōrem tormentōrum quae futūra sunt mihi in hōc vespere. [11] Nam ārdeō sīcut massa plumbī liquefacta in ōllā, diē ac nocte, in mediō montis quem vīdistis. Ibi est Leviathan cum suīs satellibus. [12] Ibi fuī quandō dēglūtīvit frātrem vestrum, et ideō erat īnfernus laetus, ut ēmīsisset forās flammās ingentēs; et sīc facit semper quandō animās impiōrum dēvorat.