Navigatio Brendani 23.1-4 read by Christopher Francese

[1]     Trānsāctīs autem diēbus octo, vīdērunt īnsulam nōn longē, valdē rūsticam, saxōsam atque scoriōsam, sine arboribus et herbā, plēnam officīnīs fabrōrum. [2] Venerābilis pater ait frātribus suīs: “Vērē, frātrēs, angustia est mihi dē hāc īnsulā, quia nōlō in illam īre aut etiam sibi appropinquāre; sed ventus illūc subtrahit nōs rēctō cursū.”

[3]     Circumdabātur illa līmite. Ergō, illīs praetereuntibus parumper—quasi iactus lapidis—audiērunt sonitūs follium sufflantium quasi tonitruum, atque malleōrum collīsiōnēs contrā ferrum et cūdēs. [4] Hīs audītis, venerābilis pater armāvit sē Dominicō trophaeō in quattuor partēs, dīcēns: “Domine Iēsu Chrīste, līberā nōs dē hāc īnsulā!”

article Nav