C. PLĪNIUS FABIŌ IŪSTŌ SUŌ S.

Ōlim mihi nūllās epistulās mittis. Nihil est, inquis, quod scrībam. At hoc ipsum scrībe, nihil esse quod scrībās, vel sōlum illud unde incipere priōrēs solēbant: 'Sī valēs, bene est; ego valeō.' [2] Hoc mihi sufficit; est enim maximum. Lūdere mē putās? Sēriō petō. Fac sciam quid agās, quod sine sollicitūdine summā nescīre nōn possum. Valē.

    sufficiō –ficere –fēcī –fectum: to suffuse2

    lūdō lūdere lūsī lūsus: to play; play with

    sēriō: in earnest, seriously

    sollicitūdō –inis, f.: anxiety

    article Nav
    Previous
    Next