C. PLĪNIUS SARDŌ SUŌ S.

Postquam ā tē recessī, nōn minus tēcum, quam cum ad tē fuī. Lēgī enim librum tuum, identidem repetēns ea maximē (nōn enim mentiar), quae dē mē scrīpsistī, in quibus quidem percōpiōsus fuistī. Quam multa, quam varia, quam nōn eadem dē eōdem nec tamen dīversa dīxistī! [2] Laudem pariter et grātiās agam? Neutrum satis possum et, sī possem, timērem nē adrogāns esset ob eā laudāre, ob quae grātiās agerem. Ūnum illud addam, omnia mihi tantō laudābiliōra vīsa quantō iūcundiōra, tantō iūcundiōra quantō laudābiliōra erant. Valē.

    identidem: again and again

    mentior mentīrī mentītus: to lie

    percōpiōsus –a –um: very abundantly supplied

    pariter: alike2

    neuter neutra neutrum: neither

    arrogans –antis: arrogant

    tantō: by so much

    laudābilis –e: praiseworthy, laudable

    iūcundus –a –um: pleasant, delightful, agreeable

    article Nav
    Previous
    Next