C. PLINIVS PATERNŌ SVŌ S.

[1] Cōnfēcērunt mē īnfirmitātēs meōrum, mortēs etiam, et quidem iuvenum. Sōlācia duo nēquāquam paria tantō dolōrī, sōlācia tamen: ūnum facilitās manūmittendī (videor enim nōn omnīnō immātūrōs perdidisse, quōs iam līberōs perdidī), alterum quod permittō servīs quoque quasi testāmenta facere, eaque ut lēgitima cūstōdiō. [2] Mandant rogantque quod vīsum; pāreō ut iussus. Dīvidunt dōnant relinquunt, dumtaxat intrā domum; nam servīs rēs pūblica quaedam et quasi cīvitās domus est. [3] Sed quamquam hīs sōlāciīs adquiēscam, dēbilitor et frangor eādem illā hūmānitāte, quae mē ut hoc ipsum permitterem indūxit. Nōn ideō tamen velim dūrior fierī. Nec ignōrō aliōs eius modī cāsūs nihil amplius vocāre quam damnum, eōque sibi magnōs hominēs et sapientēs vidērī. Quī an magnī sapientēsque sint, nesciō; hominēs nōn sunt. [4] Hominis est enim adficī dolōre sentīre, resistere tamen et sōlācia admittere, nōn sōlāciīs nōn egēre. [5] Vērum dē hīs plūra fortasse quam dēbuī; sed pauciōra quam voluī. Est enim quaedam etiam dolendī voluptās, praesertim sī in amīcī sinū dēfleās,apud quem lacrimīs tuīs vel laus sit parāta vel venia. Valē.

    article Nav
    Previous
    Next