C. PLĪNIUS IŪNIŌRĪ SUŌ S.

Castīgābat quīdam fīlium suum quod paulō sūmptuōsius equōs et canēs ēmeret. Huic ego, iuvene dīgressō: 'Heus tū, numquamne fēcistī, quod ā patre corripī posset? Fēcistī, dīcō. Nōn interdum facis quod fīlius tuus, sī repente pater ille tū fīlius, parī gravitāte reprehendat? Nōn omnēs hominēs aliquō errōre dūcuntur? Nōn hic in illō sibi, in hōc alius indulget?' [2] Haec tibi admonitus immodicae sevēritātis exemplō, prō amōre mūtuō scrīpsī, nē quandō tū quoque fīlium tuum acerbius dūriusque tractārēs. Cōgitā et illum puerum esse et tē fuisse, atque ita hoc quod es pater ūtere, ut meminerīs et hominem esse tē et hominis patrem. Valē.

    castīgō –āre –āvī –ātus: to chastise

    sūmptuōsus –a –um: expensive

    emō emere ēmī ēmptus: to buy

    iuvenis –is, m.: youth

    dīgredior dīgressus sum: to walk or go apart

    heus: hi! hey!

    corripiō –ripere –ripuī –reptum: to seize, plunder; rebuke

    interdum: sometimes

    repente (repens): suddenly

    gravitās –tātis, f.: weight

    reprehendō reprehendere reprehendī reprehēnsus: to seize

    indulgeō indulgēre indulsī indultus: to gratify, indulge in

    admoneō admonēre admonuī admonitus: to admonish, remind2

    immodicus –a –um: excessive

    sevēritās –tātis, f.: severity

    mūtuus –a –um: interchangeable,

    acerbus –a –um: bitter

    tractō –āre –āvī –ātus: to haul

    article Nav
    Previous
    Next