TRAIĀNUS PLĪNIŌ

Quid oporteat fierī circā theātrum, quod incohātum apud Nicaeēnsēs est, in rē praesentī optimē dēlīberābis et cōnstituēs. Mihi sufficiet indicārī, cui sententiae accesserīs. Tunc autem ā prīvātīs exige opera, cum theātrum, propter quod illa prōmissa sunt, factum erit. [2] Gymnasiīs indulgent Graeculī; ideō forsitan Nicaeensēs maiōre animō cōnstrūctiōnem eius adgressī sunt: sed oportet illōs eō contentōs esse, quod possit illīs sufficere. [3] Quid Claudiopolītānīs circā balineum quod parum, ut scrībīs, idōneō locō incohāvērunt suādendum sit, tū cōnstituēs. Architectī tibi dēesse nōn possunt. Nūlla prōvincia nōn et perītōs et ingeniōsōs hominēs habet; modo nē exīstimēs brevius esse ab urbe mittī, cum ex Graeciā etiam ad nōs venīre solitī sint.

    incohō incohāre incohāvī incohātus: to lay the foundation; begin

    Nicaeēnsis –e: Nicaean; of or from Nicaea

    dēlīberō dēlīberāre dēlīberāvī dēlīberātus: to consider, deliberate

    sufficiō sufficere suffēcī suffectum: to suffuse

    theātrum theātrī, n.: theater

    gymnasium –iī, n.: an athletic center

    indulgeō indulgēre indulsī indultus: to gratify, indulge in

    Graeculus –a –um: Greek, Greekling

    cōnstrūctiō –ōnis, f.: building, construction

    adgredior (aggredior) aggredī aggressus sum: to approach

    contentus –a –um: content, satisfied

    Claudiopolītānus –a –um: of or from Claudiopolis

    balneum (balineum) –ī, n.: a bath; also balneus –ī (m.) or balnae –ārum (f.).

    idōneus –a –um: appropriate

    suādeō suādēre suāsī suāsus: to recommend

    architectus –ī, m.: architect; inventor, designer

    perītus –a –um: skilled

    ingeniōsus –a –um: talented, naturally clever

    Graecia Graeciae, f.: Greece

    article Nav
    Previous
    Next