C. PLĪNIUS CALPURNIAE SUAE S.
[1] Scrībis tē absentiā meā nōn mediocriter adficī ūnumque habēre sōlācium, quod prō mē libellōs meōs teneās, saepe etiam in vestīgiō meō collocēs. [2] Grātum est quod nōs requīris, grātum quod hīs fōmentīs adquiēscis; invicem ego epistulās tuās lēctitō atque identidem in manūs quasi novās sūmō. [3] Sed eō magis ad dēsīderium tuī accendor: nam cuius litterae tantum habent suāvitātis, huius sermōnibus quantum dulcēdinis inest! Tū tamen quam frequentissimē scrībe, licet hoc ita mē dēlectet ut torqueat. Valē.
vocabulary
absentia –ae, f.: absence
mediocriter: moderately
sōlācium –I(ī), n.: comfort
libellus –ī, m.: little book, document
collocō –locāre –locāvī –locātus: to arrange, invest
requīrō –quīrere –quīsīvī –quīsītus: to seek2
fōmentum –ī, n.: palliative, comfort
adquiēscō –quiescere –quiēvī –quietus: to rest, find comfort in
invicem: alternately
lectitō –āre: read repeatedly, be in the habit of reading
identidem: again and again
dēsīderium –I(ī), n.: desire3
accendō accendere accendī accēnsus: to kindle, set on fire
suāvitās –ātis, f.: sweetness
dulcēdō –inis, f.: sweetness; delight
īnsum –esse –fuī: to be in
frequenter: in large numbers, in crowds; often, frequently; generally, widely
dēlectō –āre –āvī –ātus: to divert, attract, delight
torqueō torquēre torsī tortum: to twist, be tormented