C. PLĪNIUS CALPURNIAE SUAE S.

Numquam sum magis dē occupātiōnibus meīs questus, quae mē nōn sunt passae aut proficīscentem tē valētūdinis causā in Campāniam prōsequī aut profectam ē vestīgiō subsequī. [2] Nunc enim praecipuē simul esse cupiēbam, ut oculīs meīs crēderem quid vīribus quid corpusculō adparārēs, ecquid dēnique sēcessūs voluptātēs regiōnisque abundantiam inoffēnsā trānsmitterēs. [3] Equidem etiam fortem tē nōn sine cūrā dēsīderārem; est enim suspēnsum et ānxium dē eō, quem ārdentissimē dīligās, interdum nihil scīre. [4] Nunc vērō mē cum absentiae tum īnfirmitātis tuae ratiō incerta et variā sollicitūdine exterret. Vereor omnia, imāginor omnia, quaeque nātūra metuentium est, ea maximē mihi, quae maximē abōminor, fingō. [5] Quō impēnsius rogō ut timōrī meō cottīdiē singulīs vel etiam bīnīs epistulīs cōnsulās. Erō enim sēcūrior dum lēgō, statimque timēbō cum lēgerō. Valē.

    occupātiō –ōnis, f.: an occupation, work, duty

    valētūdō –inis, f.: good health

    Campānia –ae, f.: Campania

    prōsequor –sequī –secūtus sum: to follow, accompany, escort

    subsequor –sequī –secūtus sum: to follow (closely)

    praecipuē: especially, particularly2

    corpusculum –ī, n.: a little body, a bit of weight

    apparō –parāre –parāvī –parātus: to get ready

    ecquis ecquid: whether any

    sēcessus –ūs, m.: going apart, retreat, parting

    abundantia –ae, f.: fullness, abundance

    inoffēnsus –a –um: unhindered

    trānsmittō –mittere –mīsī –missus: to send across; bear or convey across or over

    equidem: indeed3

    suspendō –pendere –pendī –pēnsum: to hang

    ānxius –a –um: troubled, disquieted

    ārdēns –entis: burning

    interdum: sometimes

    absentia –ae, f.: absence4

    īnfirmitās –ātis, f.: weakness

    incertus –a –um: uncertain

    sollicitūdō –inis, f.: anxiety

    exterreō –terrēre –terruī –territus: to frighten; alarm

    imāginor –ārī: to picture to oneself

    abōminor –ārī –ātus sum: to deprecate, wish to nullify; loathe

    impēnsus –a –um: ample5

    cotīdiē (cottīdiē; quotidiē): every day, daily

    bīnī –ae –a: 2 by 2

    article Nav
    Previous
    Next