TRAIĀNUS PLĪNIŌ

Āctum quem dēbuistī, mī Secunde, in excutiendīs causīs eōrum, quī Chrīstiānī ad tē dēlātī fuerant, secūtus es. Neque enim in ūniversum aliquid, quod quasi certam fōrmam habeat, cōnstituī potest. [2] Conquīrendī nōn sunt; sī dēferantur et arguantur, pūniendī sunt, ita tamen ut, quī negāverit sē Chrīstiānum esse idque rē ipsa manifēstum fēcerit, id est supplicandō dīs nostrīs, quamvīs suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentiā impetret. Sine auctōre vērō prōpositī libellī in nūllō crīmine locumhabēre dēbent. Nam et pessimī exemplī nec nostrī saeculī est.

    āctus –ūs, m.: an impelling, performance (of an act or thing)

    Secundus –ī, m.: Secundus

    excutiō –cutere –cussī –cussum: to shake off

    ūniversus –a –um: entire, all

    conquīrō –quīrere –quīsīvī –quīsītus: to seek, collect2

    arguō –ere –uī –ūtus: to declare; accuse

    pūniō –īre –īvī –ītum: to punish

    Chrīstiānus –a –um: Christian

    manifēstus –a –um: clear, manifest

    supplicō –āre: to kneel down, beseech

    suspiciō –spicere –spexī –spectus: to take up; recognize; accept

    praeteritus –a –um: past

    venia –ae, f.: pardon

    paenitentia –ae, f.: repentance, penitence

    impetrō –āre –āvī –ātus: to obtain

    libellus –ī, m.: little book, document

    article Nav
    Previous