Vergil, Aeneid II 40-56

Prīmus ibi ante omnēs magnā comitante catervā40

Lāocoōn ārdēns summā dēcurrit ab arce,

et procul 'Ō miserī, quae tanta īnsānia, cīvēs?

Crēditis āvectōs hostēs? aut ūlla putātis

dōna carēre dolīs Danaüm? Sīc nōtus Ulixēs?

aut hōc inclūsī lignō occultantur Achīvī,45

aut haec in nostrōs fabricāta est māchina mūrōs,

īnspectūra domōs ventūraque dēsuper urbī,

aut aliquis latet error; equō nē crēdite, Teucrī.

Quidquid id est, timeō Danaōs et dōna ferentēs.'

Sīc fātus validīs ingentem vīribus hastam50

in latus inque ferī curvam compāgibus alvum

contorsit. Stetit illa tremēns, uterōque recussō

īnsonuēre cavae gemitumque dedēre cavernae.

et, sī fāta deum, sī mēns nōn laeva fuisset,

impulerat ferrō Argolicās foedāre latebrās,55

Trōiaque nunc stāret, Priamīque arx alta manērēs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-40-56