Vergil, Aeneid II 234-249

Dīvidimus mūrōs et moenia pandimus urbis.

Accingunt omnēs operī pedibusque rotārum235

subiciunt lāpsūs, et stuppea vincula collō

intendunt; scandit fātālis māchina mūrōs

fēta armīs. Puerī circum innūptaeque puellae

sacra canunt fūnemque manū contingere gaudent;

illa subit mediaeque mināns inlābitur urbī.240

Ō patria, ō dīvum domus Īlium et incluta bellō

moenia Dardanidum! Quater ipsō in līmine portae

substitit atque uterō sonitum quater arma dedēre;

īnstāmus tamen immemorēs caecīque furōre

et mōnstrum īnfēlīx sacrātā sistimus arce.245

Tunc etiam fātīs aperit Cassandra futūrīs

ōra deī iussū nōn umquam crēdita Teucrīs.

Nōs dēlūbra deum miserī, quibus ultimus esset

ille diēs, fēstā vēlāmus fronde per urbem.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-234-249