Vergil, Aeneid II 298-317

Dīversō intereā miscentur moenia lūctū,

et magis atque magis, quamquam sēcrēta parentis

Anchīsae domus arboribusque obtēcta recessit,300

clārēscunt sonitūs armōrumque ingruit horror.

Excutior somnō et summī fastīgia tēctī

ascēnsū superō atque arrēctīs auribus astō:

in segetem velutī cum flamma furentibus Austrīs

incidit, aut rapidus montānō flūmine torrēns305

sternit agrōs, sternit sata laeta boumque labōrēs

praecipitēsque trahit silvās; stupet īnscius altō

accipiēns sonitum saxī dē vertice pāstor.

Tum vērō manifesta fidēs, Danaümque patēscunt

īnsidiae. Iam Dēïphobī dedit ampla ruīnam310

Volcānō superante domus, iam proximus ārdet

Ūcalegōn; Sīgēa ignī freta lāta relūcent.

Exoritur clāmorque virum clangorque tubārum.

Arma āmēns capiō; nec sat ratiōnis in armīs,

sed glomerāre manum bellō et concurrere in arcem315

cum sociīs ārdent animī; furor īraque mentem

praecipitat, pulchrumque morī succurrit in armīs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-298-317