Vergil, Aeneid II 567-587

Iamque adeō super ūnus eram, cum līmina Vestae

servantem et tacitam sēcrētā in sēde latentem

Tyndarida aspiciō; dant clāram incendia lūcem

errantī passimque oculōs per cūncta ferentī.570

Illa sibi īnfestōs ēversa ob Pergama Teucrōs

et Danaüm poenam et dēsertī coniugis īrās

praemetuēns, Trōiae et patriae commūnis Erīnys,

abdiderat sēsē atque ārīs invīsa sedēbat.

Exārsēre ignēs animō; subit īra cadentem575

ulcīscī patriam et scelerātās sūmere poenās.

'Scīlicet haec Spartam incolumis patriāsque Mycēnās

aspiciet, partōque ībit rēgīna triumphō?

coniugiumque domumque patrēs nātōsque vidēbit

Īliadum turbā et Phrygiīs comitāta ministrīs?580

Occiderit ferrō Priamus? Trōia ārserit ignī?

Dardanium totiēns sūdārit sanguine lītus?

Nōn ita. namque etsī nūllum memorābile nōmen

fēmineā in poenā est, habet haec victōria laudem;

exstīnxisse nefās tamen et sūmpsisse merentēs585

laudābor poenās, animumque explēsse iuvābit

ultrīcis flammae et cinerēs satiāsse meōrum.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-567-587