Vergil, Aeneid II 195-233

Tālibus īnsidiīs periūrīque arte Sinōnis195

crēdita rēs, captīque dolīs lacrimīsque coāctīs

quōs neque Tӯdīdēs nec Larisaeus Achillēs,

nōn annī domuēre decem, nōn mīlle carīnae.

Hīc aliud maius miserīs multōque tremendum

obicitur magis atque imprōvida pectora turbat.200

Lāocoōn, ductus Neptūnō sorte sacerdōs,

sollemnēs taurum ingentem mactābat ad ārās.

Ecce autem geminī ā Tenedō tranquilla per alta

(horrēscō referēns) immēnsīs orbibus anguēs

incumbunt pelagō pariterque ad lītora tendunt;205

pectora quōrum inter flūctūs arrēcta iubaeque

sanguineae superant undās, pars cētera pontum

pōne legit sinuatque immēnsa volūmine terga.

Fit sonitus spūmante salō; iamque arva tenēbant

ārdentēsque oculōs suffectī sanguine et ignī210

sībila lambēbant linguīs vibrantibus ōra.

Diffugimus vīsū exsanguēs. Illī agmine certō

Lāocoonta petunt; et prīmum parva duōrum

corpora nātōrum serpēns amplexus uterque

implicat et miserōs morsū dēpāscitur artūs;215

post ipsum auxiliō subeuntem ac tēla ferentem

corripiunt spīrīsque ligant ingentibus; et iam

bis medium amplexī, bis collō squāmea circum

terga datī superant capite et cervīcibus altīs.

Ille simul manibus tendit dīvellere nōdōs220

perfūsus saniē vittās ātrōque venēnō,

clāmōrēs simul horrendōs ad sīdera tollit:

quālēs mūgītūs, fūgit cum saucius āram

taurus et incertam excussit cervīce secūrim.

At geminī lāpsū dēlūbra ad summa dracōnēs225

effugiunt saevaeque petunt Trītōnidis arcem,

sub pedibusque deae clipeīque sub orbe teguntur.

Tum vērō tremefacta novus per pectora cūnctīs

īnsinuat pavor, et scelus expendisse merentem

Lāocoonta ferunt, sacrum quī cuspide rōbur230

laeserit et tergō scelerātam intorserit hastam.

Dūcendum ad sēdēs simulācrum ōrandaque dīvae

nūmina conclāmant.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-195-233