Vergil, Aeneid II 77-104

'Cūncta equidem tibi, rēx, fuerit quodcumque, fatēbor77

vēra,' inquit; 'neque mē Argolicā de gente negābō.

hoc prīmum; nec, sī miserum Fortūna Sinōnem

fīnxit, vānum etiam mendācemque improba finget.80

Fandō aliquod sī forte tuās pervēnit ad aurēs

Bēlīdae nōmen Palamēdis et incluta fāmā

glōria, quem falsā sub prōditiōne Pelasgī

īnsontem īnfandō indiciō, quia bella vetābat,

dēmīsēre necī, nunc cassum lūmine lūgent:85

illī mē comitem et cōnsanguinitāte propinquum

pauper in arma pater prīmīs hūc mīsit ab annīs.

Dum stābat rēgnō incolumis rēgumque vigēbat

conciliīs, et nōs aliquod nōmenque decusque

gessimus. invidiā postquam pellācis Ulixī90

(haud ignōta loquor) superīs concessit ab ōrīs,

adflīctus vītam in tenebrīs lūctūque trahēbam

et cāsum īnsontis mēcum indignābar amīcī.

Nec tacuī dēmēns et mē, fors sī qua tulisset,

sī patriōs umquam remeāssem victor ad Argōs,95

prōmīsī ultōrem et verbīs odia aspera mōvī.

Hinc mihi prīma malī lābēs, hinc semper Ulixēs

crīminibus terrēre novīs, hinc spargere vōcēs

in vulgum ambiguās et quaerere cōnscius arma.

Nec requiēvit enim, dōnec Calchante ministrō—100

sed quid ego haec autem nēquīquam ingrāta revolvō,

quidve moror? sī omnēs ūnō ōrdine habētis Achīvōs,

idque audīre sat est, iamdūdum sūmite poenās:

hoc Ithacus velit et magnō mercentur Atrīdae.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-77-104