Vergil, Aeneid II 268-297

Tempus erat quō prīma quiēs mortālibus aegrīs

incipit et dōnō dīvum grātissima serpit.

In somnīs, ecce, ante oculōs maestissimus Hector270

vīsus adesse mihī largōsque effundere flētūs,

raptātus bīgīs ut quondam, āterque cruentō

pulvere perque pedēs trāiectus lōra tumentēs.

ei mihi, quālis erat, quantum mūtātus ab illō

Hectore quī redit exuviās indūtus Achillī275

vel Danaüm Phrygiōs iaculātus puppibus ignēs!

Squālentem barbam et concrētōs sanguine crīnēs

vulneraque illa gerēns, quae circum plūrima mūrōs

accēpit patriōs. Ultrō flēns ipse vidēbar

compellāre virum et maestās exprōmere vōcēs:280

'Ō lūx Dardaniae, spēs ō fīdissima Teucrum,

quae tantae tenuēre morae? Quibus Hector ab ōrīs

exspectāte venīs? Ut tē post multa tuōrum

fūnera, post variōs hominumque urbisque labōrēs

dēfessī aspicimus! Quae causa indigna serēnōs285

foedāvit vultūs? aut cūr haec vulnera cernō?'

Ille nihil, nec mē quaerentem vāna morātur,

sed graviter gemitūs īmō dē pectore dūcēns,

'Heu fuge, nāte deā, tēque hīs' ait 'ēripe flammīs.

hostis habet mūrōs; ruit altō ā culmine Trōia.290

Sat patriae Priamōque datum: sī Pergama dextrā

dēfendī possent, etiam hāc dēfēnsa fuissent.

Sacra suōsque tibī commendat Trōia penātēs;

hōs cape fātōrum comitēs, hīs moenia quaere

magna pererrātō statuēs quae dēnique pontō.'295

Sīc ait et manibus vittās Vestamque potentem

aeternumque adytīs effert penetrālibus ignem.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-268-297