Vergil, Aeneid II 57-76

Ecce, manūs iuvenem intereā post terga revīnctum

pāstōrēs magnō ad rēgem clāmōre trahēbant

Dardanidae, quī sē ignōtum venientibus ultrō,

hoc ipsum ut strueret Trōiamque aperīret Achīvīs,60

obtulerat, fīdēns animī atque in utrumque parātus,

seu versāre dolōs seu certae occumbere mortī.

Undique vīsendī studiō Trōiāna iuventūs

circumfūsa ruit certantque inlūdere captō.

Accipe nunc Danaüm īnsidiās et crīmine ab ūnō65

disce omnēs.

Namque ut cōnspectū in mediō turbātus, inermis

cōnstitit atque oculīs Phrygia agmina circumspexit,

'Heu, quae nunc tellūs,' inquit, 'quae me aequora possunt

accipere? aut quid iam miserō mihi dēnique restat,70

cui neque apud Danaōs usquam locus, et super ipsī

Dardanidae īnfēnsī poenās cum sanguine poscunt?'

Quō gemitū conversī animī compressus et omnis

impetus. Hortāmur fārī quō sanguine crētus,

quidve ferat; memoret quae sit fīdūcia captō.75

[ille haec deposita tandem formidine fatur:]

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-57-76