Vergil, Aeneid II 506-525

Forsitan et Priamī fuerint quae fāta requīrās.

Urbis utī captae cāsum convulsaque vīdit

līmina tēctōrum et medium in penetrālibus hostem,

arma diū senior dēsuēta trementibus aevō

circumdat nēquīquam umerīs et inūtile ferrum510

cingitur, ac dēnsōs fertur moritūrus in hostēs.

Aedibus in mediīs nūdōque sub aetheris axe

ingēns āra fuit iūxtāque veterrima laurus

incumbēns ārae atque umbrā complexa Penātēs.

Hīc Hecuba et nātae nēquīquam altāria circum,515

praecipitēs ātrā ceu tempestāte columbae,

condēnsae et dīvum amplexae simulācra sedēbant.

Ipsum autem sūmptīs Priamum iuvenālibus armīs

ut vīdit, 'Quae mēns tam dīra, miserrime coniūnx,

impulit hīs cingī tēlīs? aut quō ruis?' inquit.520

'Nōn tālī auxiliō nec dēfēnsōribus istīs

tempus eget; nōn, sī ipse meus nunc adforet Hector.

Hūc tandem concēde; haec āra tuēbitur omnēs,

aut moriēre simul.' Sīc ōre effāta recēpit

ad sēsē et sacrā longaevum in sēde locāvit.525

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-506-525