Vergil, Aeneid II 588-623

Tālia iactābam et furiātā mente ferēbar,

cum mihi sē, nōn ante oculīs tam clāra, videndam

obtulit et pūrā per noctem in lūce refulsit590

alma parēns, cōnfessa deam quālisque vidērī

caelicolīs et quanta solet, dextrāque prehēnsum

continuit roseōque haec īnsuper addidit ōre:

'Nāte, quis indomitās tantus dolor excitat īrās?

Quid furis? Aut quōnam nostrī tibi cūra recessit?595

Nōn prius aspiciēs ubi fessum aetāte parentem

līqueris Anchīsēn, superet coniūnxne Creǖsa

Ascaniusque puer? Quōs omnēs undique Grāiae

circum errant aciēs et, nī mea cūra resistat,

iam flammae tulerint inimīcus et hauserit ēnsis.600

Nōn tibi Tyndaridis faciēs invīsa Lacaenae

culpātusve Paris, dīvum inclēmentia, dīvum

hās ēvertit opēs sternitque ā culmine Trōiam.

Aspice (namque omnem, quae nunc obducta tuentī

mortālēs hebetat vīsūs tibi et ūmida circum605

cālīgat, nūbem ēripiam; tū nē qua parentis

iussa timē neu praeceptīs pārēre recūsā):

hīc, ubi disiectās mōlēs āvulsaque saxīs

saxa vidēs, mixtōque undantem pulvere fūmum,

Neptūnus mūrōs magnōque ēmōta tridentī610

fūndāmenta quatit tōtamque ā sēdibus urbem

ēruit. hīc Iūnō Scaeās saevissima portās

prīma tenet sociumque furēns ā nāvibus agmen

ferrō accīncta vocat.

Iam summās arcēs Trītōnia, respice, Pallas615

īnsēdit nimbō effulgēns et Gorgone saeva.

Ipse pater Danaīs animōs vīrēsque secundās

sufficit, ipse deōs in Dardana suscitat arma.

Ēripe, nāte, fugam fīnemque impōne labōrī;

nusquam aberō et tūtum patriō tē līmine sistam.'620

Dīxerat et spissīs noctis sē condidit umbrīs.

Appārent dīrae faciēs inimīcaque Trōiae

nūmina magna deum.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-588-623