Vergil, Aeneid IV 630-658

Haec ait, et partēs animum versābat in omnēs,630

invīsam quaerēns quam prīmum abrumpere lūcem.

Tum breviter Barcēn nūtrīcem adfāta Sychaeī,

namque suam patriā antīquā cinis āter habēbat:

'Annam, cāra mihī nūtrīx, hūc siste sorōrem:

dīc corpus properet fluviālī spargere lymphā,635

et pecudēs sēcum et mōnstrāta piācula dūcat.

sīc veniat, tūque ipsa piā tege tempora vittā.

sacra Iovī Stygiō, quae rīte incepta parāvī,

perficere est animus fīnemque impōnere cūrīs

Dardaniīque rogum capitis permittere flammae.'640

Sīc ait. Illa gradum studiō celebrābat anīlī.

At trepida et coeptīs immānibus effera Dīdō

sanguineam volvēns aciem, maculīsque trementēs

interfūsa genās et pallida morte futūrā,

interiōra domūs inrumpit līmina et altōs645

cōnscendit furibunda rogōs ēnsemque reclūdit

Dardanium, nōn hōs quaesītum mūnus in ūsūs.

Hīc, postquam Īliacās vestēs nōtumque cubīle

cōnspexit, paulum lacrimīs et mente morāta

incubuitque torō dīxitque novissima verba:650

'Dulcēs exuviae, dum Fāta deusque sinēbat,

accipite hanc animam mēque hīs exsolvite cūrīs.

Vīxī et quem dederat cursum fortūna perēgī,

et nunc magna meī sub terrās ībit imāgō.

Urbem praeclāram statuī, mea moenia vīdī,655

ulta virum poenās inimīcō ā frātre recēpī,

fēlīx, heu nimium fēlīx, sī lītora tantum

numquam Dardaniae tetigissent nostra carīnae.'

Horizontal Tabs

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-iv-630-658