Vergil, Aeneid II 145-194

Hīs lacrimīs vītam damus et miserēscimus ultrō.145

Ipse virō prīmus manicās atque arta levārī

vincla iubet Priamus dictīsque ita fātur amīcīs:

'Quisquis es, āmissōs hinc iam oblīvīscere Grāiōs

(noster eris) mihique haec ēdissere vēra rogantī:

quō mōlem hanc immānis equī statuēre? quis auctor?150

quidve petunt? quae rēligiō? aut quae māchina bellī?'

Dīxerat. Ille dolīs īnstrūctus et arte Pelasgā

sustulit exūtās vinclīs ad sīdera palmās:

'Vōs, aeternī ignēs, et nōn violābile vestrum

testor nūmen,' ait, 'vōs ārae ēnsēsque nefandī,155

quōs fūgī, vittaeque deum, quās hostia gessī:

fās mihi Grāiōrum sacrāta resolvere iūra,

fās ōdisse virōs atque omnia ferre sub aurās,

sī qua tegunt, teneor patriae nec lēgibus ūllīs.

Tū modo prōmissīs maneās servātaque servēs160

Trōia fidem, sī vēra feram, sī magna rependam.

Omnis spēs Danaüm et coeptī fīdūcia bellī

Palladis auxiliīs semper stetit. Impius ex quō

Tӯdīdēs sed enim scelerumque inventor Ulixēs,

fātāle adgressī sacrātō āvellere templō165

Palladium caesīs summae custōdibus arcis,

corripuēre sacram effigiem manibusque cruentīs

virgineās ausī dīvae contingere vittās,

ex illō fluere ac retrō sublāpsa referrī

spēs Danaüm, frāctae vīrēs, āversa deae mēns.170

Nec dubiīs ea signa dedit Trītōnia mōnstrīs.

Vix positum castrīs simulācrum: ārsēre coruscae

lūminibus flammae arrēctīs, salsusque per artūs

sūdor iit, terque ipsa solō (mīrābile dictū)

ēmicuit parmamque ferēns hastamque trementem.175

Extemplō temptanda fugā canit aequora Calchās,

nec posse Argolicīs exscindī Pergama tēlīs

ōmina nī repetant Argīs nūmenque redūcant

quod pelagō et curvīs sēcum āvexēre carīnīs.

Et nunc quod patriās ventō petiēre Mycēnās,180

arma deōsque parant comitēs pelagōque remēnsō

imprōvīsī aderunt; ita dīgerit ōmina Calchās.

Hanc prō Palladiō monitī, prō nūmine laesō

effigiem statuēre, nefās quae trīste piāret.

Hanc tamen immēnsam Calchās attollere mōlem185

rōboribus textīs caelōque ēdūcere iussit,

nē recipī portīs aut dūcī in moenia posset,

neu populum antīquā sub rēligiōne tuērī.

nam sī vestra manus violāsset dōna Minervae,

tum magnum exitium (quod dī prius ōmen in ipsum190

convertant!) Priamī imperiō Phrygibusque futūrum;

sīn manibus vestrīs vestram ascendisset in urbem,

ultrō Asiam magnō Pelopēa ad moenia bellō

ventūram, et nostrōs ea fāta manēre nepōtēs.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-145-194