Vergil, Aeneid II 526-558

Ecce autem ēlāpsus Pyrrhī dē caede Polītēs,

ūnus nātōrum Priamī, per tēla, per hostēs

porticibus longīs fugit et vacua ātria lūstrat

saucius. Illum ārdēns īnfestō vulnere Pyrrhus

īnsequitur, iam iamque manū tenet et premit hastā.530

Ut tandem ante oculōs ēvāsit et ōra parentum,

concidit ac multō vītam cum sanguine fūdit.

Hīc Priamus, quamquam in mediā iam morte tenētur,

nōn tamen abstinuit nec vōcī īraeque pepercit:

'At tibi prō scelere,' exclāmat, 'prō tālibus ausīs535

dī, sī quā est caelō pietās quae tālia cūret,

persolvant grātēs dignās et praemia reddant

dēbita, quī nātī cōram mē cernere lētum

fēcistī et patriōs foedāstī fūnere vultūs.

At nōn ille, satum quō tē mentīris, Achillēs540

tālis in hoste fuit Priamō; sed iūra fidemque

supplicis ērubuit corpusque exsangue sepulcrō

reddidit Hectoreum mēque in mea rēgna remīsit.'

Sīc fātus senior tēlumque imbelle sine ictū

coniēcit, raucō quod prōtinus aere repulsum,545

et summō clipeī nēquīquam umbōne pependit.

Cui Pyrrhus: 'Referēs ergō haec et nūntius ībis

Pēlīdae genitōrī. Illī mea trīstia facta

dēgeneremque Neoptolemum nārrāre mementō.

Nunc morere.' Hoc dīcēns altāria ad ipsa trementem550

trāxit et in multō lāpsantem sanguine nātī,

implicuitque comam laevā, dextrāque coruscum

extulit ac laterī capulō tenus abdidit ēnsem.

Haec fīnis Priamī fātōrum, hic exitus illum

sorte tulit Trōiam incēnsam et prōlāpsa videntem555

Pergama, tot quondam populīs terrīsque superbum

rēgnātōrem Asiae. Iacet ingēns lītore truncus,

āvulsumque umerīs caput et sine nōmine corpus.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-526-558