Vergil, Aeneid II 730-751

Iamque propinquābam portīs omnemque vidēbar730

ēvāsisse viam, subitō cum crēber ad aurīs

vīsus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram

prōspiciēns 'Nāte,' exclāmat, 'fuge, nāte; propinquant.

ārdentīs clipeōs atque aera micantia cernō.'

Hīc mihi nesciō quod trepidō male nūmen amīcum735

cōnfūsam ēripuit mentem. namque āvia cursū

dum sequor et nōtā excēdō regiōne viārum,

heu miserō coniūnx fātōne ērepta Creǖsa

substitit, errāvitne viā seu lapsa resēdit,

incertum; nec post oculīs est reddita nostrīs.740

nec prius āmissam respexī animumve reflexī

quam tumulum antīquae Cereris sēdemque sacrātam

vēnimus: hīc dēmum collēctīs omnibus ūna

dēfuit, et comitēs nātumque virumque fefellit.

Quem nōn incūsāvī āmēns hominumque deōrumque,745

aut quid in ēversā vīdī crūdēlius urbe?

Ascanium Anchīsēnque patrem Teucrōsque Penātīs

commendō sociīs et curvā valle recondō;

ipse urbem repetō et cingor fulgentibus armīs.

stat cāsūs renovāre omnīs omnemque revertī750

per Trōiam et rūrsus caput obiectāre perīclīs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-730-751