Vergil, Aeneid II 559-566

At mē tum prīmum saevus circumstetit horror.

Obstipuī; subiit cārī genitōris imāgō,560

ut rēgem aequaevum crūdēlī vulnere vīdī

vītam exhālantem, subiit dēserta Creǖsa

et dīrepta domus et parvī cāsus Iǖlī.

Respiciō et quae sit mē circum cōpia lūstrō.

Dēseruēre omnēs dēfessī, et corpora saltū565

ad terram mīsēre aut ignibus aegra dedēre.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-559-566