Vergil, Aeneid II 21-39

Est in cōnspectū Tenedos, nōtissima fāmā

īnsula, dīves opum Priamī dum rēgna manēbant,

nunc tantum sinus et statiō male fīda carīnīs:

hūc sē prōvectī dēsertō in lītore condunt;

nōs abiisse ratī et ventō petiisse Mycēnās.25

Ergō omnis longō solvit sē Teucria lūctū;

panduntur portae, iuvat īre et Dōrica castra

dēsertōsque vidēre locōs lītusque relictum:

hīc Dolopum manus, hīc saevus tendēbat Achillēs;

classibus hīc locus, hīc aciē certāre solēbant.30

Pars stupet innūptae dōnum exitiāle Minervae

et mōlem mīrantur equī; prīmusque Thymoetēs

dūcī intrā mūrōs hortātur et arce locārī,

sīve dolō seu iam Trōiae sīc fāta ferēbant.

At Capys, et quōrum melior sententia mentī,35

aut pelagō Danaüm īnsidiās suspectaque dōna

praecipitāre iubent subiectīsque ūrere flammīs,

aut terebrāre cavās uterī et temptāre latēbrās.

Scinditur incertum studia in contrāria vulgus.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-21-39