Vergil, Aeneid II 105-144

Tum vērō ārdēmus scītārī et quaerere causās,105

ignārī scelerum tantōrum artisque Pelasgae.

Prōsequitur pavitāns et fictō pectore fātur:

'Saepe fugam Danaī Trōiā cupiēre relictā

mōlīrī et longō fessī discēdere bellō;

fēcissentque utinam! saepe illōs aspera pontī110

interclūsit hiems et terruit Auster euntēs.

praecipuē cum iam hic trabibus contextus acernīs

stāret equus, tōtō sonuērunt aethere nimbī.

Suspēnsī Eurypylum scītātum ōrācula Phoebī

mittimus, isque adytīs haec trīstia dicta reportat:115

"Sanguine plācāstis ventōs et virgine caesā,

cum prīmum Īliacās, Danaī, vēnistis ad ōrās;

sanguine quaerendī reditūs animāque litandum

Argolicā." Vulgī quae vōx ut vēnit ad aurēs,

obstipuēre animī gelidusque per īma cucurrit120

ossa tremor, cui fāta parent, quem poscat Apollō.

Hīc Ithacus vātem magnō Calchanta tumultū

prōtrahit in mediōs; quae sint ea nūmina dīvum

flāgitat. Et mihi iam multī crūdēle canēbant

artificis scelus, et tacitī ventūra vidēbant.125

Bis quīnōs silet ille diēs tēctusque recūsat

prōdere vōce suā quemquam aut oppōnere mortī.

Vix tandem, magnīs Ithacī clāmōribus āctus,

compositō rumpit vōcem et mē dēstinat ārae.

Adsēnsēre omnēs et, quae sibi quisque timēbat,130

ūnius in miserī exitium conversa tulēre.

Iamque diēs īnfanda aderat; mihi sacra parārī

et salsae frūgēs et circum tempora vittae.

Ēripuī, fateor, lētō mē et vincula rūpī,

līmōsōque lacū per noctem obscūrus in ulvā135

dēlituī dum vēla darent, sī forte dedissent.

Nec mihi iam patriam antīquam spēs ūlla videndī

nec dulcēs nātōs exoptātumque parentem,

quōs illī fors et poenās ob nostra reposcent

effugia, et culpam hanc miserōrum morte piābunt.140

Quod tē per superōs et cōnscia nūmina vērī,

per sī qua est quae restet adhūc mortālibus usquam

intemerāta fidēs, ōrō, miserēre labōrum

tantōrum, miserēre animī nōn digna ferentis.'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-105-144