Vergil, Aeneid II 469-505

Vēstibulum ante ipsum prīmōque in līmine Pyrrhus

exsultat tēlīs et lūce coruscus aēnā:470

quālis ubi in lūcem coluber mala grāmina pāstus,

frīgida sub terrā tumidum quem brūma tegēbat,

nunc, positīs novus exuviīs nitidusque iuventā,

lūbrica convolvit sublātō pectore terga

arduus ad sōlem, et linguīs micat ōre trisulcīs.475

Ūnā ingēns Periphās et equōrum agitātor Achillis,

armiger Automedōn, ūnā omnis Scȳria pūbēs

succēdunt tēctō et flammās ad culmina iactant.

Ipse inter prīmōs correptā dūra bipennī

līmina perrumpit postēsque ā cardine vellit480

aerātōs; iamque excīsā trabe firma cavāvit

rōbora et ingentem lātō dedit ōre fenestram.

Appāret domus intus et ātria longa patēscunt;

appārent Priamī et veterum penetrālia rēgum,

armātōsque vident stantēs in līmine prīmō.485

At domus interior gemitū miserōque tumultū

miscētur, penitusque cavae plangōribus aedēs

fēmineīs ululant; ferit aurea sīdera clāmor.

Tum pavidae tēctīs mātrēs ingentibus errant

amplexaeque tenent postēs atque ōscula fīgunt.490

Īnstat vī patriā Pyrrhus; nec claustra nec ipsī

custōdēs sufferre valent; labat ariete crēbrō

iānua, et ēmōtī prōcumbunt cardine postēs.

Fit via vī; rumpunt aditūs prīmōsque trucīdant

immissī Danaī et lātē loca mīlite complent.495

nōn sīc, aggeribus ruptīs cum spūmeus amnis

exiit oppositāsque ēvīcit gurgite mōlēs,

fertur in arva furēns cumulō campōsque per omnēs

cum stabulīs armenta trahit. Vīdī ipse furentem

caede Neoptolemum geminōsque in līmine Atrīdās,500

vīdī Hecubam centumque nurūs Priamumque per ārās

sanguine foedantem quōs ipse sacrāverat ignēs.

Quīnquāgintā illī thalamī, spēs tanta nepōtum,

barbaricō postēs aurō spoliīsque superbī

prōcubuēre; tenent Danaī quā dēficit ignis.505

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-469-505