C. PLĪNIUS TRAIĀNŌ IMPERĀTŌRĪ

Tibi quidem secundum exempla complūrium in mentem vēnit posse collēgium fabrōrum apud Nīcomēdēnsēs cōnstituī. Sed meminerīmus prōvinciam istam et praecipuē eās cīvitātēs eius modī factiōnibus esse vexātās. Quodcumque nōmen ex quācumque causā dederīmus iīs, quī in idem contractī fuerint, hetaeriae eaeque brevī fīent. [2] Satius itaque est comparārī ea, quae ad coercendōs ignēs auxiliōesse possint, admonērīque dominōs praediōrum, ut et ipsī inhibeant ac, sī rēs poposcerit, adcursū populī ad hoc ūtī.

    secundum: after, behind, according to (+ acc.)

    complūrēs complūrium: several, a fair number, quite a number

    collēgium –iī, n.: college, guild

    faber fabrī, m.: craftsman, artisan

    Nīcomēdēnsis –e: of Nicomedia

    praecipuē: especially, particularly

    factiō –ōnis, f.: faction; band, company

    vexō –āre –āvī –ātus: to annoy, attack

    contrahō –trahere –trāxī –tractus: to collect; shrink because of pain

    hetaeria –ae, f.: a brotherhood, fraternity

    coerceō coercēre coercuī coercitus: to enclose, control2

    admoneō –monēre –monuī –monitus: to admonish, remind

    praedium –I(ī), n.: estate

    inhibeō –ēre –uī –itus: to hold back

    accursus (adcursus) –ūs, m.: a running to

    article Nav
    Previous
    Next