C. PLĪNIUS GEMINŌ SUŌ S.
Ummidia Quadrātilla paulō minus octōgēnsimō aetātis annō dēcessit usque ad novissimam valētūdinem viridis, atque etiam ultrā mātrōnālem modum, compactō corpore et rōbustō. [2] Dēcessit honestissimō testāmentō: relīquit hērēdēs ex besse nepōtem, ex tertiā parte neptem. Neptem parum nōvī, nepōtem familiārissimē dīligō, adulēscentem singulārem nec iīs tantum, quōs sanguine attingit, inter propinquōs amandum. [3] Ac prīmum cōnspicuus fōrmā, omnēs sermōnēs malignōrum et puer et iuvenis ēvāsit, intrā quārtum et vīcēnsimum annum marītus, et, sī deus adnuisset, pater. Vīxit in contuberniō aviae dēlicātae sevērissimē, et tamen obsequentissimē. [4] Habēbat illa pantomīmōs fovēbatque, effūsius quam prīncipī fēminae convenit. Hōs Quadrātus nōn in theātrō, nōn domī spectābat, nec illa exigēbat. [5] Audīvī ipsam, cum mihi commendāret nepōtis suī studia, solēre sē ut fēminam in illō ōtiō sexūs laxāre animum lūsū calculōrum, solēre spectāre pantomīmōs suōs, sed cum factūra esset alterutrum, semper sē nepōtī suō praecēpisse abīret studēretque; quod mihi nōn amōre eius magis facere quam reverentiā vidēbātur.     

[6] Mīrāberis, et ego mīrātus sum. Proximīs sacerdōtālibus lūdīs, prōductīs in commissiōne pantomīmīs, cum simul theātrō ego et Quadrātus ēgrederēmur, ait mihi: 'Scīs mē hodiē prīmum vīdisse saltantem aviae meae lībertum?' Hoc nepōs. [7] At, hercule, aliēnissimī hominēs in honōrem Quadrātillae (pudet mē dīxisse honōrem per adūlātiōnis officium) in theātrum cursitābant exsultābant plaudēbant mīrābantur ac deinde singulōs gestūs dominae cum canticīs reddēbant; quī nunc exiguissima lēgāta, theātrālis operae corōllārium, accipient ab hērēde, quī nōn spectābat.

[8] Haec, quia solēs, sī quid incīdit novī, nōn invītus audīre, deinde quia iūcundum est mihi quod cēperam gaudium scrībendō retractāre. Gaudeō enim pietāte dēfūnctae, honōrē optimī iuvenis; laetor etiam quod domus aliquandō C. Cassī, huius quī Cassiānae scholae prīnceps et parēns fuit, serviet dominō nōn minōrī. [9] Implēbit enim illam Quadrātus meus et decēbit, rūrsusque eī prīstinam dignitātem celebritātem glōriam reddet, cum tantus ōrātor inde prōcēdet, quantus iūris ille cōnsultus. Valē.

    Ummidia –ae, f.: Ummidia (name)

    octōgēsimus –a –um: 80th (octōgintā, 80)

    dēcēdō –cēdere –cessī –cessus: to move away, withdraw

    valētūdō –inis, f.: good health

    viridis –e: green

    mātrōnālis –e: relating to a matron

    compingō –pingere –pēgī –pāctus: to join together

    rōbustus –a –um: strong

    testāmentum –ī, n.: will2

    bēs bessis, m.: two-thirds of any whole

    familiāris –e: domestic, intimate

    adulēscēns –ntis: young, growing; young person

    singulāris –e: single

    attingō –tingere –tigī –tāctus: to touch

    propinquus –a –um: near, related

    cōnspicuus –a –um: in view, visible3

    malignus –a –um: malignant, wicked, malicious, grudging

    iuvenis –is, m.: youth

    ēvādō –vādere –vāsī –vāsus: to go out, evade

    vīcēsimus –a –um: 20th (vīgintī, 20)

    adnuō –ere –uī –ūtus (–rare): to nod to; with dative.

    contubernium –ī, n.: tent–companionship; slave marriage, sexual relationship

    avia –ae, f.: grandmother

    dēlicātus –a –um: self-indulgent; pampered; difficult to please; dainty

    sevērus –a –um: serious

    obsequēns –entis: yielding, compliant

    pantomīmus –ī, m.: a ballet-dancer, pantomime4

    foveō fovēre fōvī fōtus: to warm; favor

    effūsus –a –um: poured forth; overflowing; thronging

    commendō –āre –āvī –ātus: to entrust, recommend, approve5

    sexus –ūs, m.: a sex (male or female)

    laxō –āre –āvī –ātus: to spread out

    lūsus –ūs, m.: play, game

    calculus –ī, m.: small stone; pebble

    alteruter –utra –utrum: one or the other, either this or that

    nepōs –ōtis m.: grandchild; descendant

    reverentia –ae, f.: timidity, respect

    sacerdōtālis –e: of or belonging to priests, priestly, sacerdotal6

    lūdus –ī, m.: game

    prōdūcō –dūcere –dūxī –ductus: to bring forward

    commissiō (comisātiō) –ōnis, f.: the start of games, etc.; and even

    Quadrātus –ī, m.: Quadratus (name)

    saltō –āre –āvi –ātus: to dance

    lībertus –ī, m.: freedman

    hercle (hercule): by Hercules!7

    Quadrātilla –ae, f.: Quadratilla (name)

    pudeō pudēre puduī puditus: to make ashamed

    adūlātiō –ōnis, f.: cringing flattery, adulation

    theātrum –ī, n.: theater

    cursitō –āre –āvī –ātus: to run about

    exsultō (exultō) –are –āvī –ātus: to be ecstatic, exult

    plaudō plaudere plausī plausum: to strike; clap; approve, applaud

    gestus –ūs, m.: posture, gesture, action

    canticum –ī, n: a solo song, incantation

    exiguus –a –um: small, little

    legātum –ī, n.: legacy, bequest

    theatrālis –e: related to the theater

    corōllārium –ī, n.: a garland, money paid for a garland; a gift, present

    hērēs hērēdis, m. / f.: heir

    quis quid: anyone/thing, someone/thing (after , nisī, ne, or num)8

    invītus –a –um: unwilling

    iūcundus –a –um: pleasant, delightful, agreeable

    retrāctō –trāctāre –trāctāvī –trāctātus: to handle again; gripe or grasp again

    dēfungor –fungī –fūnctus sum: to finish, complete

    laetor –ārī –ātus sum: to rejoice, be glad

    quod: because

    Gāius –iī, m.: Gaius (name)

    Cassius –iī, m.: Cassius (name)

    Cassiānus –a –um: of or belonging to Cassius

    schola –ae, f.: school; lecture

    prīnceps –ipis: chief, first

    prīstinus –a –um: former9

    celebritās –ātis, f.: crowd; fame

    ōrātor –ōris, m.: speaker

    iuris consultus iuris consultī, m.: a lawyer, jurist (also written as one word)

    article Nav
    Previous
    Next