C. PLĪNIUS MAURICŌ SUŌ S.
Quid ā tē mihi iūcundius potuit iniungī quam ut praeceptōrem frātris tuī līberīs quaererem? Nam beneficiō tuō in scholam redeō, et illam dulcissimam aetātem quasi resūmō: sedeō inter iuvenēs, ut solēbam, atque etiam experior quantum apud illōs auctōritātis ex studiīs habeam. [2] Nam proximē frequentī audītōriō inter sē cōram multīs ōrdinis nostrī clārē iocābantur; intrāvī, conticuērunt; quod nōn referrem, nisi ad illōrum magis laudem quam ad meam pertinēret, ac nisi spērāre tē vellem posse frātris tuī fīliōs probē discere. [3] Quod superest, cum omnēs quī profitentur audierō, quid dē quōque sentiam scrībam, efficiamque, quantum tamen epistulā cōnsequī poterō, ut ipse omnēs audīsse videāris. [4] Dēbeō enim tibi, dēbeō memoriae frātris tuī hanc fidem, hoc studium, praesertim super tantā rē. Nam quid magis interest vestra quam ut libērī (dīcerem tuī, nisi nunc illōs magis amārēs) dignī illō patre, tē patruō reperiantur? Quam cūram mihi, etiam sī nōn mandāssēs, vindicāssem. [5] Nec ignōrō suscipiendās offēnsās in ēligendō praeceptōre, sed oportet mē nōn modo offēnsās vērum etiam simultātēs prō frātris tuī fīliīs tam aequō animō subīre quam parentēs prō suīs. Valē.
vocabulary
iūcundus –a –um: pleasant, delightful, agreeable
iniungō –iungere –iūnxī –iūnctum: to fasten, join
līberī līberōrum, m. pl.: children
schola –ae, f.: school; lecture
resūmō –sūmere –sūmpsī –sūmptum: to take up again, resume
iuvenis iuvenis, m.: youth
audītōrium –(i)ī, n.: a lecture-room2
corām: (adv. or prep. + abl.) personally; openly, publicly
multī –ōrum, m.: subst.
iocor iocārī iocātus sum: to joke
conticēscō –ere –ticuī: to become still; be still
probē: well
profiteor profitērī professus sum: to confess, announce3
praesertim: especially4
patruus patruī, m.: uncle
etiam sī: even if
mandō –āre –āvī –ātus: to entrust
vindicō –āre –āvī –ātus: to claim
īgnōrō –āre –āvī –ātus: to not know; ignore5
offēnsa –ae, f.: offence, hatred
praeceptor –ōris, m.: instructor
vērum: but indeed
simultās –ātis, f.: a state of animosity, a feud