Vergil, Aeneid II 671-678

Hinc ferrō accingor rūrsus clipeōque sinistram

īnsertābam aptāns mēque extrā tēcta ferēbam.

Ecce autem complexa pedēs in līmine coniūnx

haerēbat, parvumque patrī tendēbat Iǖlum:

'Sī peritūrus abīs, et nōs rape in omnia tēcum;675

sīn aliquam expertus sūmptīs spem pōnis in armīs,

hanc prīmum tūtāre domum. Cui parvus Iǖlus,

cui pater et coniūnx quondam tua dicta relinquor?'

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-ii-671-678