Quis deus hanc, Mūsae, quis nōbīs extudit artem?315
Unde nova ingressūs hominum experientia cēpit?
Pāstor Aristaeus fugiēns Pēnēia Tempē,
āmissīs, ut fāma, apibus morbōque famēque,
tristis ad extrēmī sacrum caput astitit amnis
multa querēns, atque hāc adfātus vōce parentem:320
‘Māter, Cȳrēnē māter, quae gurgitis huius
īma tenēs, quid mē praeclārā stirpe deōrum
(sī modo, quem perhibēs, pater est Thymbraeus Apollō)
invīsum fātīs genuistī? Aut quō tibi nostrī
pulsus amor? Quid mē caelum spērāre iubēbās?325
Ēn etiam hunc ipsum vītae mortālis honōrem,
quem mihi vix frūgum et pecudum custōdia sollers
omnia temptantī extuderat, tē mātre relinquō.
Quīn age et ipsa manū fēlīcēs ērue silvās,
fer stabulīs inimīcum ignem atque interfice messēs,330
ūre sata et validam in vītēs mōlīre bipennem,
tanta meae sī tē cēpērunt taedia laudis.'