Ōmine quō firmāns animum sīc incipit ipsa:
'Est in Carpathiō Neptūnī gurgite vātes
caeruleus Prōteus, magnum quī piscibus aequor
et iūnctō bipedum currū mētītur equōrum.
Hīc nunc Ēmathiae portūs patriamque revīsit390
Pallēnēn; hunc et Nymphae venerāmur et ipse
grandaevus Nēreus: nōvit namque omnia vātes,
quae sint, quae fuerint, quae mox ventūra trahantur;
quippe ita Neptūnō vīsum est, immānia cuius
armenta et turpēs pāscit sub gurgite phōcās.395
Hīc tibi, nāte, prius vinclīs capiendus, ut omnem
expediat morbī causam ēventūsque secundet.
Nam sine vī nōn ulla dabit praecepta, neque illum
ōrandō flectēs; vim dūram et vincula captō
tende; dolī circum haec dēmum frangentur inānēs.400
Ipsa ego tē, mediōs cum sōl accenderit aestūs,
cum sitiunt herbae et pecorī iam grātior umbra est,
in sēcrēta senis dūcam, quō fessus ab undīs
sē recipit, facile ut somnō adgrediāre iacentem.
Vērum ubi correptum manibus vinclīsque tenēbis,405
tum variae ēlūdent speciēs atque ōra ferārum.
Fīet enim subitō sūs horridus ātraque tigris
squāmōsusque dracō et fulvā cervīce leaena,
aut ācrem flammae sonitum dabit atque ita vinclīs
excidet, aut in aquās tenuēs dīlāpsus abībit.410
Sed quantō ille magis fōrmās sē vertet in omnēs
tam tū, nāte, magis contende tenācia vincla,
dōnec tālis erit mūtātō corpore quālem
vīderis inceptō tegeret cum lūmina somnō.’