Navigatio Brendani 4.1-6 read by Christopher Francese

[1] Post haec, acceptā benedictiōne sānctī patris et omnium monachōrum quī cum eō erant, profectus est in ultimam partem regiōnis suae, ubi dēmorābantur parentēs eius. [2] Attamen nōluit illōs vidēre, sed in cuiusdam summitāte montis extendentis sē longē in ōceanum, in locō quī dīcitur Sēdēs Brendānī, fīxit tentōrium, ubi erat introitus ūnīus nāvis.

[3] Sānctus Brendānus et quī cum eō erant, acceptīs ferrāmentīs, fēcērunt ūnam nāviculam levissimam, costātam et columnātam ex īvō, sīcut mōs est in illīs partibus, et cooperuērunt illam coriīs bovīnīs atque rubrīcātīs in cortice roborīnō.

[4] Et liniērunt forās omnēs iūnctūrās pellium ex būtīrō; et mīsērunt duās aliās parātūrās nāvis dē aliīs coriīs intus in nāvim, et dispendia quadrāgintā diērum, et būtīrum ad pellēs praeparandās ad cooperimentum nāvis, et cētera ūtēnsilia, quae ad ūsum vītae hūmānae pertinent. [5] Arborem posuērunt in mediō nāvis fīxam, et vēlum, et cētera quae ad gubernatiōnem nāvis pertinent. [6] Sānctus Brendānus frātribus suīs praecēpit, in nōmine Patris et Fīliī et Spīritūs Sānctī, intrāre in nāvim.

article Nav