[20] Cum haec exposuimus intrā nōs, subitō appāruit quīdam vir magnō splendōre cōram nōbīs, quī statim propriīs nōminibus nōs appellāvit atque salūtāvit, dīcēns: [21] ‘Euge, bonī frātrēs! Dominus enim revēlāvit vōbīs istam terram, quam datūrus est suīs sānctīs. Est enim medietās īnsulae istīus, usque ad istud flūmen. Nōn licet vōbīs trānsīre ulterius: revertiminī igitur unde existis.’ [22] Cum haec dīxisset, statim illum interrogāvī unde esset aut quō nōmine vocārētur.
[23] “Quī ait: ‘Cūr mē interrogās unde sim aut quōmodo vocer? Quārē mē nōn interrogās dē istā īnsulā? Sīcut illam vidēs modo, ita ab initiō mundī permanet. [24] Indigēs aliquid cibī aut pōtūs sīve vestīmentī? Ūnum annum enim es in hāc īnsulā, et nōn gustāstī cibō aut dē pōtū. [25] Numquam fuistī oppressus somnō, nec nox tē cooperuit. Diēs namque est semper sine ūllā caecitāte tenebrārum: hīc Dominus noster Iēsus Chrīstus lūx ipsīus est.’