[1] Igitur sānctus Brendānus, dē omnī congregātiōne suā ēlēctīs bīnīs frātribus septem, conclūsit sē in ūnō ōrātōriō cum illīs, et locūtus est ad illōs, dīcēns: [2] “Conbellātōrēs meī amantissimī, cōnsilium atque adiūtōrium ā vōbīs praestōlor, quia cor meum et omnēs cōgitātiōnēs meae conglūtinātae sunt in ūnam voluntātem, tantum sī voluntās Deī est. [3] Terram—dē quā locūtus est pater Barrindus—Reprōmissiōnis Sānctōrum, in corde meō prōposuī illam quaerere. Quōmodo vōbīs vidētur, aut quod cōnsilium mihi vultis dare?”
[4] Agnitā vērō—illī—voluntāte sānctī patris—quasi ūnō ōre dīcunt omnēs: “Abbā, voluntās tua ipsa est et nostra. [5] Nōnne parentēs nostrōs dīmīsimus? Nōnne hērēditātem nostram dēspeximus, et corpora nostra trādidimus in manūs tuās? [6] Itaque parātī sumus sīve ad mortem sīve ad vītam tēcum īre. Ūnam tantum quaerāmus Deī voluntātem.”