[11] Erat enim habitātiō eōrum sparsa; tamen ūnanimiter illōrum conversātiō in spē et fide et cāritāte, ūna refectiō, et ad opus Deī ūna ecclēsia perficiendum. [12] Nihil aliud cibī ministrātur nisi pōma et nucēs atque rādīcēs et cētera genera herbārum. Frātrēs post complētōrium in suās singulās cellulās usque ad gallōrum cantūs seu pulsum campanae permānsērunt.
[13] “Pernoctantibus nōbīs et perambulantibus tōtam īnsulam, meus fīliolus dūxit mē ad lītus maris contrā occidentem, ubi erat nāvicula, et dīxit mihi: [14] ‘Pater, ascende in nāvim et nāvigēmus contrā occidentālem plagam, ad īnsulam quae dīcitur Terra Reprōmissiōnis Sānctōrum, quam Deus datūrus est successōribus nostrīs in novissimō tempore.’