Navigatio Brendani 1.30-33 read by Christopher Francese

[30] “Cum haec audīssem, coepī illōs cōnfortāre, dīcēns eīs: ‘Nōlīte, frātrēs, putāre aliquid nisi bonum. Vestra conversātiō procul dubiō est ante portam paradīsī. [31] Hīc prope est īnsula quae vocātur Terra Reprōmissiōnis Sānctōrum, ubi nec nox imminet nec diēs fīnītur. [32] Illūc frequentātur abbās Mernoc; angelī enim Dominī cūstōdiunt illam. Nōnne cognōscitis in odōre vestīmentōrum nostrōrum quod in paradīsō Deī fuimus?’

[33] “Tunc frātrēs respondērunt, dīcentēs: ‘Abbā, nōvimus quia fuistī in paradīsō Deī; spatium maris, ubi est ille paradīsus, ignōrāmus. [34] Nam saepe frāglantiam vestīmentōrum abbātis nostrī probāvimus: paene usque ad quadrāgintā diēs tenēbantur ab odōre.’

article Nav